monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg457.11 > csg247.204 > csg458.36 > sectio 2 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 4
Respondit Gregorius papa urbis Romae. Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum Epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem sedis apostolicae est, ordinatis episcopis praecepta tradere, ut in omni stipendio quod accedit, quatuor debeant fieri portiones; una videlicet episcopo et familiae propter hospitalitatem, atque susceptionem; alia clero; tertia pauperibus; quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis, in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem adducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.